pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. alter erit tum Tiphys et altera quae uehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. hinc, ubi iam firmata uirum te fecerit aetas, cedet et ipse mari uector, nec nautica pinus mutabit merces; omnis feret omnia tellus.
non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator. nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti murice, iam croceo mutabit uellera luto; sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. 'Talia saecla' suis dixerunt 'currite' fusis concordes stabili fatorum numine Parcae.