Publius Vergilius Maro - Eclogue IV (4.31-47) lyrics

Published

0 120 0

Publius Vergilius Maro - Eclogue IV (4.31-47) lyrics

pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. alter erit tum Tiphys et altera quae uehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. hinc, ubi iam firmata uirum te fecerit aetas, cedet et ipse mari uector, nec nautica pinus mutabit merces; omnis feret omnia tellus. non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator. nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti murice, iam croceo mutabit uellera luto; sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. 'Talia saecla' suis dixerunt 'currite' fusis concordes stabili fatorum numine Parcae.

You need to sign in for commenting.
No comments yet.