Virgil - Cento ad Iulium Antonium lyrics

Published

0 164 0

Virgil - Cento ad Iulium Antonium lyrics

Monte sub aerio, qui tot labentibus annis Palladia gaudens silva vivacis Oliva Arboris ex ipsa deducit origine nomen Ipse ad conspectum cari Genitoris et ora Quem genuit caelum et terras qui numine Torquet Ad caelum tendens ardentia lumina, supplex Talia fundebat: si quis modus eripe morti Care Pater: miserere animi non digna ferentis Vadimus haud dubium in mortem, scio acer- Ba meorum Circustare odia, aut odium crudele tiranni: Quod si nulla movet tantae pietatis imago Et sedet hoc animo, patet isti ianua letho Quando aliter nequeo gentem effugisse nefandam Te precor hanc animam serves: stat quicquid Acerbi est Morte pati, quia nota mihi tua magna vo- Luntas Nunc quoque mens eadem perstat mihi, pelle Timorem Venit summa dies, et vis inimica propinquat Talibus orabat dictis certissima proles Caelicolum Regi, premit altum corde dolorem Tristis ubique pavor, et plurima mortis imago Terrificant animos, savi monumenta doloris Sanguineus toto manabat corpore sudor Sanguine terra madet, caelo miseratus ab al- To est Tum genitor (neque enim Patrius consistere Mentem Pa**us amor) magno persensit pectore curas Ergo his aligerum dictis affatur Olylmpi Vade, ait, o felix nati succurre labori Ecce inimicus atrox mens effera nequid inausum Aut intentatum scelerisve, dolive fuisset Atque animam nunc huc celerem nunc divi- Dit illuc In partes, rapit varias, nova pectore versat Consilia, et variis a**ultibus irritus urget Mille nocendi artes tristi cum corde volutat: Invidia infelix, regnandi dira Cupido Haec omnis morbi causa, hinc exercuit iras Gens inimica mihi, caelumq. exterrrita fugit Ausi omnes immane nefas; detrudere regnis Auctorem frugum, tempestatumq. potentem Numina magna Dei Heu stirpem invisam, nostras evadere demens Sperasti te posse man*s? dominumque potentem? Immortalis ego, rerum cui summa potestas: Fulmine deicti caeli de parte serena Lethaeum ad fluvium fundo voluuntur in imo Quos rapidus flammis ambit torrentibus amnis Ergo exercentur paenis, aeternaque ferri Supplicia expendant tenebris et carcere ceco Horrendum stridens flammas, pro talibus ausis Hortatur scelerum sedet, aeternum sedebit Nec mea iam mutata loco sententia cedit Eia age rumpe moras, miseram solabere Mortem Namque doli circum haec demum frangentur Inanes Mens immota manet, manet alta mente repostum Iudicium, meritaque expectant praemia palma Unum pro multis dabitur caput Rumpe moras omnes, nec plura effatus; At ille His medium dictis raptim secat aethera pennis Exuperatque moras, caelo descendit ab alto Et iam iussa facit, maerentia pectora mulcet O Pater, o hominum summi reganator Olympi Dilecti nati funus crudele videbis? Alte sublatum tolli miserabile corpus Vulneribus pulsum adspicies? Quis talia fando Temperet a lachrimis: indigna morte peremtum Natum ante ora Patris, Patres qui mort re- Demit Et genus humanum, laniatum corpore toto Ora man*sque, ambas, populataque tempora cernam Sacriti capitis? Traiectaque pectora ferro? Consertum tegmen spinis stat vertice Christi Id vero horrendum visu, latus haurit apertum Lancea, purpureus quondam color ora relinquit Labitur exanguis letho, pulchrosque per artus It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit: Haud impune quidem, moriens animam ab- Stulit hosti Heu pietas, heu prisca fides, sacroque cruore Spargitur et tellus lachrimis, sparguntur et ora Hei mihi qualis erat quantum mutatus ab illo Quis tam crudeles optavit sumere poenas Terra tremit fugere fera, et mortalia corda Per gentes humiles stavit pavor, inde repente Conditur in tenebras altum caligine caelum Nam fratris radiis obnoxia surgere Luna Visa dehinc caelo, defunctaque corpora vita Multa virum infernis ad lumina surgere vita Illustres anima, atque imis exire sepulchris O dolor, atque decus magnum rediture Parenti Heu pietas, tales voluisti expendere poenas? Nequaquam ob meritum poenas, iniura nostri Causa mali tanti, supplex tua numina posco Extremam hanc oro veniam, miserere dolentem Idem ego Nate tuu, maculavi crimine nomen Funeris heu tibi causa, fui qui sanguine nobis Tempore iam ex illo caelum sperare iubebas Nos tua progenies et si pietate meremur Adspice nos, nostro doluisti saepe dolore Hic pietatis honos, sic nos in sceptra reponis At tu oro, cui tanta Deo permissa potestas Hunc duarae mortis casum lenire dolentem Solando et tristes animo depellere curas Huc geminas nunc flecte acies Sacer Ales Ab alto Huc ades et votis iam nunc a**uesce vocari Tirrhenum ad Tibrim et fontis vada sacra Luporum Annua sacra refer circum Castella sub armis Romanosque tuos sedes, arcemque revise Ipse inter primos ferrugine clarus et ostro Totus collucens, variisque et meritos indicet honores Iulius et multis onerabit limina donis Et viridi in campo templum de marmore ponet Hic pieate prior: meruit qui laude Coronam Iura dabit, legesques viris, volventibus annis Romulidis, Tatioque seni, Curibusque Severis

You need to sign in for commenting.
No comments yet.