Publius Vergilius Maro - Aeneid: Book 6 (AP Latin Selections) lyrics

Published

0 181 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid: Book 6 (AP Latin Selections) lyrics

Aeneid 6.295-332 Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas. 295 turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam. portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet, stant lumina flamma, 300 sordidus ex umeris nodo dependet amictus. ipse ratem conto subigit velisque ministrat et ferruginea subvectat corpora cumba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus. huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, 305 matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum: quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310 quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat et terris immittit apricis. stabant orantes primi transmittere cursum tendebantque man*s ripae ulterioris amore. navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, 315 ast alios longe summotos arcet harena. Aeneas miratus enim motusque tumultu 'dic,' ait, 'o virgo, quid vult concursus ad amnem? quidve petunt animae? vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?' 320 olli sic breviter fata est longaeva sacerdos: 'Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen. haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; 325 portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti. nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. centum errant annos volitantque haec litora circum; tum demum admissi stagna exoptata revisunt.' 330 constitit Anchisa satus et vestigia pressit multa putans sortemque animo miseratus iniquam. 6.384-425 Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant. navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385 per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro: 'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid venias, iam istinc et comprime gressum. umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae: 390 corpora viva nefas Stygia vectare carina. nec vero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. Tartareum ille manu custodem in vincla petivit 395 ipsius a solio regis traxitque trementem; hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' quae contra breviter fata est Amphrysia vates: 'nullae hic insidiae tales (absiste moveri), nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro 400 aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen. Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. si te nulla movet tantae pietatis imago, 405 at ramum hunc' (aperit ramum qui veste latebat) 'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt; nec plura his. ille admirans venerabile donum fatalis virgae longo post tempore visum caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat. 410 inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat laxatque foros; simul accipit alveo ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba sutilis et multam accepit rimosa paludem. tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque 415 informi limo glaucaque exponit in ulua. Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat adverso recubans immanis in antro. cui vates horrere videns iam colla colubris melle soporatam et medicatis frugibus offam 420 obicit. ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi totoque ingens extenditur antro. occupat Aeneas aditum custode sepulto evaditque celer ripam inremeabilis undae. 425 6.450-476 inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido 450 errabat silva in magna; quam Troius heros ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas dulcique adfatus amore est: 455 'infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam ferroque extrema secutam? funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, per superos et si qua fides tellure sub ima est, inuitus, regina, tuo de litore cessi. 460 sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quivi hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. 465 quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.' talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. illa solo fixos oculos aversa tenebat nec magis incepto vultum sermone movetur 470 quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. tandem corripuit sese atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. nec minus Aeneas casu percussus iniquo 475 prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem. 6.847-899 excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.' Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855 ingreditur victorque viros supereminet omnis. hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' atque hic Aeneas (una namque ire videbat 860 egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu) 'quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 865 sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis: 'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata nec ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago 870 visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. quantos ille virum magnam Mauortis ad urbem campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos 875 in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. heu pietas, heu prisca fides invictaque bello dextera! non illi se quisquam impune tulisset obvius armato, seu cum pedes iret in hostem 880 seu spumantis equi foderet calcaribus armos. heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis, et fungar inani 885 munere.' sic tota pa**im regione vagantur aeris in campis latis atque omnia lustrant. quae postquam Anchises natum per singula duxit incenditque animum famae venientis amore, exim bella viro memorat quae deinde gerenda, 890 Laurentisque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis portaque emittit eburna, ille viam secat ad navis sociosque revisit.

You need to sign in for commenting.
No comments yet.