Publius Vergilius Maro - Aeneid (Liber X) lyrics

Published

0 242 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid (Liber X) lyrics

Panditur interea domus omnipotentis Olympi conciliumque uocat diuum pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos. considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 'caelicolae magni, quianam sententia uobis uersa retro tantumque animis certatis iniquis? abnueram bello Italiam concurrere Teucris. quae contra uetitum discordia? quis metus aut hos aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? adueniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpis immittet apertas: tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert: 'o pater, o hominum rerumque aeterna potestas (namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?), cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur per medios insignis equis tumidusque secundo Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros; quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus murorum et inundant sanguine fossae. Aeneas ignarus abest. numquamne leuari obsidione sines? muris iterum imminet hostis nascentis Troiae nec non exercitus alter, atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. equidem credo, mea uulnera restant et tua progenies mortalia demoror arma. si sine pace tua atque inuito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuueris auxilio; sin tot responsa secuti quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam uertere iussa potest aut cur noua condere fata? quid repetam exustas Erycino in litore cla**is, quid tempestatum regem uentosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? nunc etiam manis (haec intemptata manebat sors rerum) mouet et superis immissa repente Allecto medias Italum bacchata per urbes. nil super imperio moueor. sperauimus ista, dum fortuna fuit. uincant, quos uincere mauis. si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae excidia obtestor: liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et quacumque uiam dederit Fortuna sequatur: hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae. est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis exigat hic aeuum. magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde obstabit Tyriis. quid pestem euadere belli iuuit et Argolicos medium fugisse per ignis totque maris uastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt? non satius cineres patriae insedisse supremos atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia Iuno acta furore graui: 'quid me alta silentia cogis rumpere et obductum uerbis uulgare dolorem? Aenean hominum quisquam diuumque subegit bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus (esto) Ca**andrae impulsus furiis: num linquere castra hortati sumus aut uitam committere uentis? num puero summam belli, num credere muros, Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas? quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra egit? ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris? indignum est Italos Troiam circumdare flammis nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater: quid face Troianos atra uim ferre Latinis, arua aliena iugo premere atque auertere praedas? quid soceros legere et gremiis abducere pactas, pacem orare manu, praefigere puppibus arma? tu potes Aenean manibus subducere Graium proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis, et potes in totidem cla**em conuertere nymphas: nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est? "Aeneas ignarus abest": ignarus et absit. est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas? nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo conamur? nos? an miseros qui Troas Achiuis obiecit? quae causa fuit consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera soluere furto? me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter, aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella? tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant murmura uenturos nautis prodentia uentos. tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit (eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus): 'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec uestra capit discordia finem, quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo, seu fatis Italum castra obsidione tenentur siue errore malo Troiae monitisque sinistris. nec Rutulos soluo. sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem. fata uiam inuenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque uoragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina duc*nt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede uiros et moenia cingere flammis. at legio Aeneadum uallis obsessa tenetur nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies; hos germani Sarpedonis ambo et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem neruoque aptare sagittas. ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum, qualis gemma micat fuluum quae diuidit aurum, aut collo decus aut capiti, uel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis accipit et molli subnectens circulus auro. te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes uulnera derigere et calamos armare ueneno, Maeonia generose domo, ubi pinguia culta exercentque uiri Pactolusque inrigat auro. adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere murorum sublimem gloria tollit, et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. Illi inter sese duri certamina belli contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit; tum libera fati cla**em conscendit iussis gens Lydia diuum externo commissa duci. Aeneia puppis prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat euentus belli uarios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae pa**us terraque marique. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, quae man*s interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque uehatur. Ma**icus aerata princeps secat aequora Tigri, sub quo mille man*s iuuenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leues umeris et letifer arcus. una toruus Abas: huic totum insignibus armis agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. tertius ille hominum diuumque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr, Astyr equo fidens et uersicoloribus armis. ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi) qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis, et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae. Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cunare, et paucis comitate Cupauo, cuius olorinae surgunt de uertice pennae (crimen, Amor, uestrum) formaeque insigne paternae. namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam linquentem terras et sidera uoce sequentem. filius aequalis comitatus cla**e cateruas ingentem remis Centaurum promouet: ille instat aquae saxumque undis immane minatur arduus, et longa sulcat maria alta carina. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua diues auis, sed non genus omnibus unum: gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires. hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco uelatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu. it grauis Aulestes centenaque arbore fluctum uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso. hunc uehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit aluus, spumea semifero sub pectore murmurat unda. Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant subsidio Troiae et campos salis aere secabant. Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat. atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e nauibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae. agnosc*nt longe regem lustrantque choreis; quarum quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeua tacitis subremigat undis. tum sic ignarum adloquitur: 'uigilasne, deum gens, Aenea? uigila et uelis immitte rudentis. nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus, nunc pelagi nymphae, cla**is tua. perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus inuitae tua uincula teque per aequor quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis. at puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos. iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques; medias illis opponere turmas, ne castris iungant, certa est sententia Turno. surge age et Aurora socios ueniente uocari primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse inuictum ignipotens atque oras ambiit auro. crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.' dixerat et dextra discedens impulit altam haud ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et uentos aequante sagitta. inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit. tum breuiter supera aspectans conuexa precatur: 'alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.' tantum effatus, et interea reuoluta ruebat matura iam luce dies noctemque fugarat; principio sociis edicit signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se. Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo. at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri Ausoniis, donec uersas ad litora puppis respiciunt totumque adlabi cla**ibus aequor. ardet apex capiti cristisque a uertice flamma funditur et uastos umbo uomit aureus ignis: non secus ac liquida si quando nocte cometae sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris nascitur et laeuo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit litora praecipere et uenientis pellere terra. [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:] 'quod uotis optastis adest, perfringere dextra. in manibus Mars ipse uiris. nunc coniugis esto quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam dum trepidi egressisque labant uestigia prima. audentis Fortuna iuuat.' haec ait, et secum uersat quos ducere contra uel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. multi seruare recursus languentis pelagi et breuibus se credere saltu, per remos alii. speculatus litora Tarchon, qua uada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, aduertit subito proras sociosque precatur: 'nunc, o lecta man*s, ualidis incumbite remis; tollite, ferte rates, inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.' quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates aruis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon: namque inflicta uadis, dorso dum pendet iniquo anceps sustentata diu fluctusque fatigat, soluitur atque uiros mediis exponit in undis, fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt retrahitque pedes simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. signa canunt. primus turmas inuasit agrestis Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos occiso Therone, uirum qui maximus ultro Aenean petit. huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri quo licuit paruo? nec longe Cissea durum immanemque Gyan sternentis agmina claua deiecit leto; nihil illos Herculis arma nec ualidae iuuere man*s genitorque Melampus, Alcidae comes usque grauis dum terra labores praebuit. ecce Pharo, uoces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore. tu quoque, flauentem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt; partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten: 'suggere tela mihi, non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.' tum magnam corripit hastam et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero neruis moribunda pependit. tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit: sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum grauiter pressa, pariterque loquentis uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et cra**um uomit ore cruorem. tris quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit, per uarios sternit casus. accurrit Halaesus Auruncaeque man*s, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. expellere tendunt nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso Ausoniae. magno discordes aethere uenti proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: haud aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt, haeret pede pes densusque uiro uir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late intulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci, aspera aquis natura loci dimittere quando suasit equos, unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris; 'quo fugitis, socii? per uos et fortia facta, per ducis Euandri nomen deuictaque bella spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis est uia. qua globus ille uirum densissimus urget, hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit. numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales; totidem nobis animaeque man*sque. ecce maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?' haec ait, et medius densos prorumpit in hostis. Obuius huic primum fatis adductus iniquis fit Lagus. hunc, uellit magno dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo, ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta Anchemolum thalamos ausum incestare nouercae. uos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in aruis, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas. nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; Ilo namque procul ualidam derexerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus caedit semianimis Rutulorum calcibus arua. ac uelut optato uentis aestate coortis dispersa immittit siluis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos, ille sedens uictor flammas despectat ouantis: non aliter socium uirtus coit omnis in unum teque iuuat, Palla. sed bellis acer Halaesus tendit in aduersos seque in sua colligit arma. hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento. fata canens siluis genitor celarat Halaesum; ut senior leto canentia lumina soluit, iniecere manum Parcae telisque sacrarunt Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus: 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi. haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.' audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum. At non caede uiri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri. agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis; extremi addensent acies nec turba moueri tela man*sque sinit. hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas, egregii forma, sed quis Fortuna negarat in patriam reditus. ipsos concurrere pa**us haud tamen inter se magni regnator Olympi; mox illos sua fata manent maiore sub hoste. Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen. ut uidit socios: 'tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu, talibus et dictis it contra dicta tyranni: 'aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. tolle minas.' fatus medium procedit in aequor; frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, aduolat, haud alia est Turni uenientis imago. hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, ire prior Pallas, si qua fors adiuuet ausum uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: 'per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti, te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. cernat semineci sibi me rapere arma cruenta uictoremque ferant morientia lumina Turni.' audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. tum genitor natum dictis adfatur amicis: 'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus omnibus est uitae; sed famam extendere factis, hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot gnati cecidere deum, quin occidit una Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum fata uocant metasque dati peruenit ad aeui.' sic ait, atque oculos Rutulorum reicit aruis. At Pallas magnis emittit uiribus hastam uaginaque caua fulgentem deripit ensem. illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa incidit, atque uiam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. hic Turnus ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 'aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.' dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, uibranti cuspis medium transuerberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens. ille rapit calidum frustra de uulnere telum: una eademque uia sanguis animusque sequuntur. corruit in uulnus (sonitum super arma dedere) et terram hostilem moriens petit ore cruento. quem Turnus super adsistens: 'Arcades, haec' inquit 'memores mea dicta referte Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto. quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior. haud illi stabunt Aeneia paruo hospitia.' et laeuo pressit pede talia fatus exanimem rapiens immania pondera baltei impressumque nefas: una sub nocte iugali caesa man*s iuuenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro; quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus. nescia mens hominum fati sortisque futurae et seruare modum rebus sublata secundis! Turno tempus erit magno cum optauerit emptum intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque oderit. at socii multo gemitu lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta frequentes. o dolor atque decus magnum rediture parenti, haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos! Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor aduolat Aeneae tenui discrimine leti esse suos, tempus uersis succurrere Teucris. proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae quas aduena primas tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens, uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris captiuoque rogi perfundat sanguine flammas. inde Mago procul infensam contenderat hastam: ille astu subit, at tremibunda superuolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex: 'per patrios manis et spes surgentis Iuli te precor, hanc animam serues gnatoque patrique. est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. non hic uictoria Teucrum uertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 'argenti atque auri memoras quae multa talenta gnatis parce tuis. belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa ceruice orantis capulo tenus applicat ensem. nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora uitta, totus conlucens ueste atque insignibus albis. quem congressus agit campo, lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus lecta refert umeris tibi, rex Gradiue, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et ueniens Marsorum montibus Vmbro. Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem (dixerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbo crediderat, caeloque animum forta**e ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos); Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obuius ardenti sese obtulit. ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta, tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae, truncumque tepentem prouoluens super haec inimico pectore fatur: 'istic nunc, metuende, iace. non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulcro: alitibus linquere feris, aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti uulnera lambent.' protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur, fortemque Numam fuluumque Camertem, magnanimo Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis. Aegaeon qualis, centum cui bracchia dic*nt centenasque man*s, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis: sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit. atque illi longe gradientem et dira frementem ut uidere, metu uersi retroque ruentes effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. Interea biiugis infert se Lucagus albis in medios fraterque Liger; sed frater habenis flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. haud tulit Aeneas tanto feruore furentis; inruit aduersaque ingens apparuit hasta. cui Liger: 'non Diomedis equos nec currum cernis Achilli aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui his dabitur terris.' uesano talia late dicta uolant Ligeri. sed non et Troius heros dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis. Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo aptat se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen; excussus curru moribundus uoluitur aruis. quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae: ipse rotis saliens iuga deseris.' haec ita fatus arripuit biiugos; frater tendebat inertis infelix palmas curru delapsus eodem: 'per te, per qui te talem genuere parentes, uir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' pluribus oranti Aeneas: 'haud talia dudum dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.' tum latebras animae pectus mucrone recludit. talia per campos edebat funera ductor Dardanius torrentis aquae uel turbinis atri more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus. Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: 'o germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus (nec te sententia fallit) Troianas sustentat opes, non uiuida bello dextra uiris animusque ferox patiensque pericli.' cui Iuno summissa: 'quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, uis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem seruare parenti. nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga saepe manu multisque onerauit limina donis.' cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi: 'si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis: hactenus indulsisse uacat. sin altior istis sub precibus uenia ulla latet totumque moueri mutariue putas bellum, spes pascis inanis.' et Iuno adlacrimans: 'quid si, quae uoce grauaris, mente dares atque haec Turno rata uita maneret? nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri uana feror. quod ut o potius formidine falsa ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit agens hiemem nimbo succincta per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit. tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram in faciem Aeneae (uisu mirabile monstrum) Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque diuini adsimulat capitis, dat inania uerba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est uolitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus. at primas laeta ante acies exsultat imago inritatque uirum telis et uoce lacessit. instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit; illa dato uertit uestigia tergo. tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem: 'quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos; hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' talia uociferans sequitur strictumque coruscat mucronem, nec ferre uidet sua gaudia uentos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis aduectus Osinius oris. huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras, nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. uix proram attigerat, rumpit Saturnia funem auulsamque rapit reuoluta per aequora nauem. tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae, illum autem Aeneas absentem in proelia poscit; obuia multa uirum demittit corpora morti, cum Turnum medio interea fert aequore turbo. respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum uoce man*s ad sidera tendit: 'omnipotens genitor, tanton me crimine dignum duxisti et talis uoluisti expendere poenas? quo feror? unde abii? quae me fuga quemue reducit? Laurentisne iterum muros aut castra uidebo? quid man*s illa uirum, qui me meaque arma secuti? quosque (nefas) omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis uideo, gemitumque cadentum accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat terra mihi? uos o potius miserescite, uenti; in rupes, in saxa (uolens uos Turnus adoro) ferte ratem saeuisque uadis immittite syrtis, quo nec me Rutuli nec conscia fama sequatur.' haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, an sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et crudum per costas exigat ensem, fluctibus an iaciat mediis et litora nando curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma. ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno continuit iuuenemque animi miserata repressit. labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. At Iouis interea monitis Mezentius ardens succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis. concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, uni odiisque uiro telisque frequentibus instant. ille (uelut rupes uastum quae prodit in aequor, obuia uentorum furiis expostaque ponto, uim cunctam atque minas perfert caelique marisque ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et uertice figere cristas. nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem nocte Theano in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. ac uelut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosque palus Laurentia silua pascit harundinea, postquam inter retia uentum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusue accedere uirtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; ille autem impauidus partis cunctatur in omnis dentibus infrendens et tergo decutit hastas: haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, non ulli est animus stricto concurrere ferro, missilibus longe et uasto clamore lacessunt. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, Graius h*mo, infectos linquens profugus hymenaeos. hunc ubi miscentem longe media agmina uidit, purpureum pennis et pactae coniugis ostro, impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans (suadet enim uesana fames), si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum, gaudet hians immane comasque arrexit et haeret uisceribus super incumbens; lauit improba taeter ora cruor— sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum exspirans infractaque tela cruentat. atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide uulnus; obuius aduersoque occurrit seque uiro uir contulit, haud furto melior sed fortibus armis. tum super abiectum posito pede nixus et hasta: 'pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes.' conclamant socii laetum paeana secuti; ille autem exspirans: 'non me, quicumque es, inulto, uictor, nec longum laetabere; te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.' ad quem subridens mixta Mezentius ira: 'nunc morere. ast de me diuum pater atque hominum rex uiderit.' hoc dicens eduxit corpore telum. olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen, Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis, quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces insidiis, iaculo et longe fallente sagitta. Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors funera; caedebant pariter pariterque ruebant uictores uictique, neque his fuga nota neque illis. di Iouis in tectis iram miserantur inanem amborum et tantos mortalibus esse labores; hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno. pallida Tisiphone media inter milia saeuit. At uero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei stagna uiam scindens, umero supereminet undas, aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit, talis se uastis infert Mezentius armis. huic contra Aeneas speculatus in agmine longo obuius ire parat. manet imperterritus ille hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque oculis spatium emensus quantum satis hastae: 'dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint! uoueo praedonis corpore raptis indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.' dixit, stridentemque eminus hastam iecit. at illa uolans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. sternitur infelix alieno uulnere, caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos. tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem aere cauum triplici, per linea terga tribusque transiit intextum tauris opus, imaque sedit inguine, sed uiris haud pertulit. ocius ensem Aeneas uiso Tyrrheni sanguine laetus eripit a femine et trepidanti feruidus instat. ingemuit cari grauiter genitoris amore, ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae— hic mortis durae casum tuaque optima facta, si qua fidem tanto est operi latura uetustas, non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo— ille pedem referens et inutilis inque ligatus cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat. proripuit iuuenis seseque immiscuit armis, iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit; socii magno clamore sequuntur, dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt perturbantque eminus hostem missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se. ac uelut effusa si quando grandine nimbi praecipitant, omnis campis diffugit arator omnis et agricola, et tuta latet arce uiator aut amnis ripis aut alti fornice saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto exercere diem: sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: 'quo moriture ruis maioraque uiribus audes? fallit te incautum pietas tua.' nec minus ille exsultat demens, saeuae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso Parcae fila legunt. ualidum namque exigit ensem per medium Aeneas iuuenem totumque recondit; transiit et parmam mucro, leuia arma minacis, et tunicam molli mater quam neuerat auro, impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras concessit maesta ad Manis corpusque reliquit. At uero ut uultum uidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. 'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto. hoc tamen infelix miseram solabere mortem: Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro cunctantis socios et terra subleuat ipsum sanguine turpantem comptos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam uulnera siccabat lymphis corpusque leuabat arboris acclinis trunco. procul aerea ramis dependet galea et prato grauia arma quiesc*nt. stant lecti circum iuuenes; ipse aeger anhelans colla fouet fusus propexam in pectore barbam; multa super Lauso rogitat, multumque remittit qui reuocent maestique ferant mandata parentis. at Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti uulnere uictum. agnouit longe gemitum praesaga mali mens. canitiem multo deformat puluere et ambas ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 'tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui? tuane haec genitor per uulnera seruor morte tua uiuens? heu, nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte uulnus adactum! idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen, pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis. debueram patriae poenas odiisque meorum: omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo. sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum se femur et, quamquam uis alto uulnere tardat, haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi, hoc solamen erat, bellis hoc uictor abibat omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit: 'Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est, uiximus. aut hodie uictor spolia illa cruenti et caput Aeneae referes Lausique dolorum ultor eris mecum, aut, aperit si nulla uiam uis, occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' dixit, et exceptus tergo consueta locauit membra man*sque ambas iaculis onerauit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu. atque hic Aenean magna ter uoce uocauit. Aeneas agnouit enim laetusque precatur: 'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo! incipias conferre manum.' tantum effatus et infesta subit obuius hasta. ille autem: 'quid me erepto, saeuissime, nato terres? haec uia sola fuit qua perdere posses: nec mortem horremus nec diuum parcimus ulli. desine, nam uenio moriturus et haec tibi porto dona prius.' dixit, telumque intorsit in hostem; inde aliud super atque aliud figitque uolatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. ter circum astantem laeuos equitauit in orbis tela manu iaciens, ter secum Troius heros immanem aerato circumfert tegmine siluam. inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet uellere, et urgetur pugna congressus iniqua, multa mouens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi caua tempora conicit hastam. tollit se arrectum quadripes et calcibus auras uerberat, effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. clamore incendunt caelum Troesque Latinique. aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem et super haec: 'ubi nunc Mezentius acer et illa effera uis animi?' contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit: 'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. unum hoc per si qua est uictis uenia hostibus oro: corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulcro.' haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arma cruore.

You need to sign in for commenting.
No comments yet.