in manibus Mars ipse viris. nunc coniugis esto 280 quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam dum trepidi egressisque labant vestigia prima. audentis Fortuna iuvat.' haec ait, et secum versat quos ducere contra 285 uel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. multi servare recursus languentis pelagi et brevibus se credere saltu, per remos alii. speculatus litora Tarchon, 290 qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proras sociosque precatur: 'nunc, o lecta man*s, validis incumbite remis; tollite, ferte rates, inimicam findite rostris 295 hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.' quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, 300 donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon: namque inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo anceps sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque viros mediis exponit in undis, 305 fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt retrahitque pedes simul unda relabens.