Publius Vergilius Maro - Aeneid 10.215-50 lyrics

Published

0 174 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid 10.215-50 lyrics

Iamque dies caelo concesserat almaque curru 215 noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe 220 numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae. agnosc*nt longe regem lustrantque choreis; quarum quae fandi doctissima Cymodocea 225 pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeva tacitis subremigat undis. tum sic ignarum adloquitur: 'vigilasne, deum gens, Aenea? vigila et velis immitte rudentis. nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, 230 nunc pelagi nymphae, cla**is tua. perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus invitae tua vincula teque per aequor quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. 235 at puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos. iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques; medias illis opponere turmas, ne castris iungant, certa est sententia Turno. 240 surge age et Aurora socios veniente vocari primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse invictum ignipotens atque oras ambiit auro. crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' 245 dixerat et dextra discedens impulit altam haud ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit. 250

You need to sign in for commenting.
No comments yet.