Publius Vergilius Maro - Aeneid 6. 384-416 lyrics

Published

0 213 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid 6. 384-416 lyrics

Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant. navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385 per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro: 'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid venias, iam istinc et comprime gressum. umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae: 390 corpora viva nefas Stygia vectare carina. nec vero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. Tartareum ille manu custodem in vincla petivit 395 ipsius a solio regis traxitque trementem; hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' quae contra breviter fata est Amphrysia vates: 'nullae hic insidiae tales (absiste moveri), nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro 400 aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen. Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. si te nulla movet tantae pietatis imago, 405 at ramum hunc' (aperit ramum qui veste latebat) 'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt; nec plura his. ille admirans venerabile donum fatalis virgae longo post tempore visum caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat. 410 inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat laxatque foros; simul accipit alveo ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba sutilis et multam accepit rimosa paludem. tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque 415 informi limo glaucaque exponit in ulua.

You need to sign in for commenting.
No comments yet.