PUBLIUS OVIDIUS NASO - Heroides 10.1-76; 119-50 lyrics

Published

0 243 0

PUBLIUS OVIDIUS NASO - Heroides 10.1-76; 119-50 lyrics

X. Ariadne Theseo 1-76 Illa relicta feris etiam nunc, improbe Theseu vivit. Et haec aequa mente tulisse velis? Mitius inveni quam te genus omne ferarum; credita non ulli quam tibi peius eram. quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto unde tuam sine me vela tulere ratem, in quo me somnusque meus male prodidit et tu, per facinus somnis insidiate meis. Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina spargitur et tectae fronde queruntur aves; incertum vigilans ac somno languida movi Thesea prensuras semisupina man*s: nullus erat. referoque man*s iterumque retempto perque torum moveo bracchia: nullus erat. excussere metus somnum; conterrita surgo membraque sunt viduo praecipitata toro. protinus adductis sonuerunt pectora palmis utque erat e somno turbida, rupta coma est. Luna fuit; specto siquid nisi litora cernam; quod videant oculi, nil nisi litus habent. nunc huc, nunc illuc et utroque sine ordine, curro, alta puellares tardat harena pedes. interea toto clamanti litore "Theseu!" reddebant nomen concava saxa tuum et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat; ipse locus miserae ferre volebat opem. Mons fuit; apparent frutices in vertice rari; hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. adscendo; vires animus dabat; atque ita late aequora prospectu metior alta meo. inde ego—nam ventis quoque sum crudelibus usa— vidi praecipiti carbasa tenta Noto. aut vidi aut fuerant quae me vidisse putarem; frigidior glacie semianimisque fui. nec languere diu patitur dolor. excitor illo, excitor et summa Thesea voce voco. "quo fugis?" exclamo "scelerate revertere Theseu! flecte ratem! numerum non habet illa suum!" Haec ego. quod voci deerat, plangore replebam; verbera cum verbis mixta fuere meis. si non audires, ut saltem cernere posses: iactatae late signa dedere man*s. candidaque imposui longae velamina virgae scilicet oblitos admonitura mei. iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi; torpuerant molles ante dolore genae. quid potius facerent, quam me mea lumina flerent, postquam desieram vela videre tua? aut ego diffusis erravi sola capillis, qualis ab Ogygio concita Baccha deo; aut mare prospiciens in saxo frigida sedi, quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. saepe torum repeto qui nos acceperat ambos, sed non acceptos exhibiturus erat et tua quae possum pro te vestigia tango strataque quae membris intepuere tuis. incumbo lacrimisque toro manante profusis "pressimus" exclamo "te duo, redde duos! venimus huc ambo; cur non discedimus ambo? perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?" Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu; non hominum video, non ego facta boum. omne latus terrae cingit mare; navita nusquam. nulla per ambiguas puppis itura vias. finge dari comitesque mihi ventosque ratemque, quid sequar? accessus terra paterna negat. ut rate felici pacata per aequora labar, temperet ut ventos Aeolus; exul ero. non ego te, Crete, centum digesta per urbes, adspiciam, puero cognita terra Iovi. at pater et tellus iusto regnata parenti prodita sunt facto, nomina cara, meo, cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo, quae regerent pa**us, pro duce fila dedi. tum mihi dicebas: "per ego ipsa pericula iuro te fore, dum nostrum vivet uterque, meam." Vivimus, et non sum, Theseu, tua, si modo vivis, femina periuri fraude sepulta viri. ------------------------------------------------------------ 119-50 Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo nec mea qui digitis lumina condat, erit. spiritus infelix peregrinas ibit in auras nec positos artus unguet amica man*s. ossa superstabunt volucres inhumata marinae; haec sunt officiis digna sepulcra meis. ibis Cecropios portus patriaque receptus, cum steteris urbis celsus in arce tuae et bene narraris letum taurique virique sectaque per dubias saxea tecta vias; me quoque narrato sola tellure relictam; non ego sum titulis subripienda tuis! nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae filius; auctores saxa fretumque tui. Di facerent ut me summa de puppe videres, movisset vultus maesta figura tuos. nunc quoque non oculis, sed qua potes, adspice mente haerentem scopulo quem vaga pulsat aqua; adspice demissos lugentis more capillos et tunicas lacrimis sicut ab imbre graves! corpus ut impulsae segetes aquilonibus horret litteraque articulo pressa tremente labat. non te per meritum, quoniam male cessit, adoro; debita sit facto gratia nulla meo. sed ne poena quidem. si non ego causa salutis, non tamen est cur sis tu mihi causa necis. Has tibi plangendo lugubria pectora la**as infelix tendo trans freta lata man*s; hos tibi qui superant ostendo maesta capillos; per lacrimas oro, quas tua facta movent: flecte ratem, Theseu, versoque relabere vento; si prius occidero, tu tamen ossa feres.

You need to sign in for commenting.
No comments yet.