Estampie - Vos qui admiramini - Gaude gloriosa lyrics

Published

0 751 0

Estampie - Vos qui admiramini - Gaude gloriosa lyrics

Gratissima virginis species quam decorat carnis mundicies, usque centrum placasti intima mei cordis plaga dulcissima, intra stillans amoris spiritum nescientem pectoris exitum. Gratissime simili vulnere peperisti mundum me ledere. O regina, tuum amplectere astringendo pectus cum ubere. O rex regum oculum oculo et os ori junge pro osculo ac inspira verbum in labia quo recepto fiat caro dia. Vos qui admiramini virgines, si virgini pro ceteris eligende dignati fuerimus nubere, dum nupsimus tanquam valde diligende. Ista pulchra specie, humilis manerie ac opere virtuosa, turpis vestrum alterea, ausu nimis aspera necon virtutes exosa. Ista lux, vos nubila; Ista velox aquila, vos colubres gradientes; Ista super eterna regnat, vos in misera valle languentis egentes. Ista virgo regia dulcis est amasia mea sponsaque pia. Rex ego sum, hec regina, Quod tanta referimus? Nos qui cuncta novimuss dignam preelegimus et ut rosam hanc pre spina. Urgite vos igitur quia tempus labitur et mors nos persequitur, huic servite. Hanc vocate, quod si neglex eritis illam non videbitis gloriam quam cupitis. Vos eia properate.

You need to sign in for commenting.
No comments yet.