Catullus - XXXIX. ad Egnatium lyrics

Published

0 192 0

Catullus - XXXIX. ad Egnatium lyrics

Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque. si ad rei ventum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille; si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, renidet ille. quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum, neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum est te mihi, bone Egnati. si urban*s esses aut Sabinus aut Tiburs aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadan*s, ut meos quoque attingam, aut quilubet, qui puriter lavit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem: nam risu inepto res ineptior nulla est. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti.

You need to sign in for commenting.
No comments yet.