Numquid, Dari, observari statuisti omnibus,
Qui orare vel rogare quicquam a numinibus,
Ni te Deum, illum reum daremus leonibus;
Hec edictum sic indictum fuit a principibus.
(Et rex nesciens, quare hec dicerent, respondet:)
Vere jussi me omnibus
Adorari a gentibus.
(Tunc illi adducentes Danielem, dicent regi:)
Hunc Judaeum suum Deum
Danielem vidimus
Adorantem et precantem
Tuis spretis legibus.
(Rex volens liberare Danielem, dicet:)
Nunquam vobis concedatur,
Quod vir sanctus sic perdatur.
(Satrapae hec audientes ostendent ei legem, dicentes:)
Lex Parthorum et Medorum jubet in annalibus
Ut qui sprevit, quae decrevit
Rex, detur leonibus.
(Rex hec audiens velit, nolit, dicet:)
Si sprevit legem, quam statueram,
Det poenas ipse, quas decreveram.
(Tunc satrapae rapient Danielem, et ille respiciens regem, dicit:)